Latin
83 to 107
Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 83-107
Unproofread scanNot analysed yet
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salularis potabit illlum. Et firmabitur in illo, et non flectetur: et continebit illum, et non confundetur, et exaltabit eum apud proximos suos. Et in medio Ecclesiæ aperiet os ejus, et implebit eum Spiritu sapientias et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. Jucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. Homines stuli non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt illam: longe enim abest a superbia et doto. Vir mendaces non erunt illius memores, et viri veraces invenientur in illa, et accessum (Vulg. successum) habebunt usque ad inspectionem Dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei stabit taus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi. Non dixeris: Per Dominum abest: quæ enim odit, non feceris. Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne execramentum erroris odit Deus, et non erit amabile timentibus eum. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua. Si volueris mandata (Vulg. mandata conservare), conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum. Quod placuerit ei, dabitur iUi: quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. Oculi Domini ad timentes eum, et ipse cagnoscit omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium (Eccles. xv). Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur, nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.