Latin
( Ex D. Coustantio dcsumpt. ), Section 3
Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec negandum colobii aut dalmaticarum voces antiquas esse. In vita S. Cypriani a Pontio scripta legimus: I Et cum se dalmatica exspoliasset (Cyprianus), et diaconibus tradidisset, in linea stetit. »Antiquus auctor, Quæst. Vet. et Nov. Test. apud Augustinum, Append. t. III, c. 49, cum romanae ecclesire diaconis ita espostulat: «Quasi non hodie diaconi |dalmaticis induantur sicut episcopi. »tlhi et dalmaticarum usum episcoporum proprium esse, et a romanis diaconis per arrogantiam usurpatum esse not at. Scribit et Cyprianus tolonensis episcopus in Vita S. Cæsarii arelatensis episcopi, |eo ipso tempore, quo Symmachus papa Cæsarium «concesso specialiter pallii decoravit privilegio, diaconos quoque ipsius ad Romanæ instar ecclesiae dalmaticarum fecisse habitu præeminere. »Testatur Gregorius, lib. IX, epist. ,Aregium poposcisse, ut sibi et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam præberet. Quod ut «novum non inconsulte et subito »permisit, sed postmodum concedens, ipsas etiam dalmaticas ei Cyriaci abbatis opera transmisit. In bibliotheca Floriacensi istud legitur Zachariæ papae ad Austrobertum episcopum viennensem scribentis: <Dalmaticam usibus vestris misimus: ut quia ecclesia vestra ab hac sede doctrinam fidei percepit et morem habitus sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem bonorise »