Latin
( Ex D. Coustantio dcsumpt. ), Section 4
Pope Eutychianus, De decretis Eutychiano adscriptis 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc colligere est quæ lides habenda sit vulgato Anastasio de Silvestro scribenti: <Et hoc consUmit. ut diaconi dalmaticis in Ecclesia uterentur, »si præsertim hoc decretum non tantum de Romanis, sed de quibuslibet diaconis dictum intelligatur. lnde etiam refellitur quod alii dicunt, dalmaticarum usum in Ecclesiam primum a Silvestro invectum esse, cum anlca culohiis uterentur sacerdotes; aut quod in Silvestri Vita a Combesisio edita narratur, Euphrosynum scilicet Pamphyliæ episcopum Romam venientem colobium S. Jacobi fratris Domini secum attuiisse, et cum eo indutus sacra peregisset, inde quidem factum esse ut Romani sacerdotes colobiis uterentur, sed postea nuditalis brachiorum tegendæ gratia colobia in dalmaticas fuisse commutata; seu quod Anselmus Lucensis a Ducangio laudatus tradit: <A sancto Silvestro et preshyteris ejus colobiorum usus sumpsit initium, et Marcus ae Julius et Liberius ex ordine usi sunt. Post hos autem colobia in dalmaticas sunt commutata. »Unde sequeretur, ut dalma ticarum usum non Silvester, sed Damasus primus in Ecclesiam invexisse dicendus esset. Sed et quod de Cypriani dalmatica ex ejus Vita a Ponlio scripta dixi- DIUS, ejus usum in Ecclesia et Damaso et Silvestro antiquiorem esse persuadet: sicut ex testimoniis mox allatis conficitur, eumdem colobiorum usu vulgo creditum esse recentiorem.