Latin
Non esse sumendum corpus Domini sine calice
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 1
Unproofread scanNot analysed yet
Comperimus autem quod quidam in eadem regione, sumpta tantum corporis sacri portione, a calicis sacri cruore abstineant. Qui procul dubio nescio qua superstitione docentur obsiringi; aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdem mysterii sine grandi sacrilcgeo non potest provcnire.