Latin
De his qui duos episcopos suos occiderunt ut amplius episcopo careant
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 2
Unproofread scanNot analysed yet
Ita nos quidem Latinorum caedes geminata pontifiCem horrendi sceleris atrocitate confudit, ut diu constitutio nostræ deliberationis haesitaret; dum ct ingerere quemquam parricidialibus exemplis dubitaremus antistitem. Quapropter jam velut usum consuetudinemque sacrilegam declinantes, catenus religioni duximus consulendum. fit parœciæ vices ab exlrinsecus positis sacerdotibus gubernentur, quia ibidem commanentes ferro didicerunt necare pastores, inauditoque facinore (quod etiam nullis provinciis nusquam prorsus acciderit, quæ bellorum continuis diversisque incursionibus affliguntur) hæc reperia sit civitas, quae præsules ministrando sibi fidem Christianam sine persecutione prosternat. Curandum est igitur ut illic funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum, atque ita saltem furoris tanti maleries subtrahatur, eoque modo vel illa, dum in quos sæviat non habebit, ab hujusmodi cessatione desistat. vel aliis imitantibus dira contagia non praebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde depensis, quæ sacram in suo gremio collatam fuso crudeliter macularat sanguine dignitatem; quia in utroque hac est ultione plectenda, sive scilicet instinctu domestico, seu furiis incitata, nefas hoc committit exterius. Praebeat ergo dilecto vestra in hoc statu positæ ministerium visitationis ecclesiæ; et aut conveniendo pariter aut vcissim prout qualitas rerum, causaque poposcerit, divina ministeria fal. mysteria] repræsemet ingratis; ne cum devitamus zizania, dominica videamur præterire frumenta.