Latin
Exemplum vindictæ in eos qui se justas habere causas mendaciter fingunt
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 22
Unproofread scanNot analysed yet
Uxor Felicis, et filia Romam (quia sic oportuit) pervenerunt: siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum basilicam conferentem, seque bonas causas habere jactantem egredi sub hac conditione praecepimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nihil contra eum prorsus asperum fieri, durumque pateremur; alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam venisse probaretur, ipse sibinit imputaret, atque ordinationi congruæ subjaceret. Qui superveniente filio nostro viro spectabili Orthasio, sic est ad singula quæque convictus, ut os aperire non posset, et vera esse, quæ huic objiecrentnr propria voce fateretur, ideoque tenetur mancipatus custodiæ.