Latin
De hominibus ecclesiaslici juris ne testamenti sibi pagium faciant
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 23
Unproofread scanNot analysed yet
Illud etiam sinceritatem tuam non latere volumus ad no-. . fuisse perlatum, quod ampliatus conductor, quem non solum servum constat ecclesiæ, sed ita )ationibus a multis temporibus implicatum, ut etiamsi esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit condere paginam testamenti, cujus omne peculium ecclesiastico juri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his fæsumptionibus vice nostra tna fraternitas coniradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quidquam humanitatis forte contigerit, qnia grandævus esse memoratur. mox ejus sine dilatione substantiam unanimitas tua filiis ejus duntaxat. quibus patrimonium probatur commissum sub fideli descriptione contrudat, donec temporibus universis, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes domini. cas cogatur reddere indemnes.