Latin
Gelasius Joanni Episcopo
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nos ausus impil commovere Aselli, qui archidiaconatus fungebatur officio; nam cum duro casu lethaliter sauciato pontifice prae cæteris ecclesiam custodire debuerit, ac ne quid de episcopali domo subduceretur, et eum ipsum in tumultu præsenti permisit occidi, cuin ad fatendum servari debuisset, utrum haec sua voluntate peregerit, aut cujusquam praecipitatus impulsu, et prius ab eo, quia idem creditarius praesulis fuisse dicitur interempti, ecclesiastica requiri substantia. Quis autem non cvidenter intelligat propter hoc praecipuum dictum citius fuisse sublatum, quatenus ncc complices proderet, et ignorata facultas ecclesiae facilius direptionibus subjaceret? Nam et Ii. bellarius incisus episcopi perhibetur inventus, et vir bonus Asellus ac suo gradu dignus (quod nunquam ante tentatum est) prius in se decretum, adactis ecclesiæ ministris compulit celebrari, quam de cxcessn secundum tramitem vetustatis ad sedis apostolica notitiam relatio mitteretur. Quam sit autem intolerabile malum quis Christianus addubitet? ut cum soleat etiam communi sorte defuncto pontifice transitus ejus ante omnia nuntiari, competens deputari visitatio, atque ita de subrogando sacerdote tractari, hic unus exstiterit, qui interfecto religionis antistite, de suo mox honore cogitaverit, quam studuerit deferre quod gestum est. Ubi tametsi latet extrinsecus quid agatur; tamen affectatae potestatis abruptum, conscientiam suspicione non exuit, defuncti locum pariter ambientis (forte ambiens) interim ne quis hoc unquam audeat usurpare, quod ante istum nullus est ausus, ab officio quod gerebat, nostra sit auctoritate submotus, donec quid in perpetuum de tali ordinari censeamusplenius retractetur. Si qua sane juris ecclesiastici subtulisse convincitur modis omnibus reformare cogatur.