Latin
A sæculari judice clericus non est audiendus
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 39
Unproofread scanNot analysed yet
Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum poscitur dignitate praestandum: quia Deo servientibus beneficium negare non convenit. Silvester itaque atque Faustinianus, qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora se opprimi per violentiam conqueruntur, quia dicunt se ingenuos atque Deo auctore, pristinae conditionis nexibus absolutos, in sorlem deterrimæ iterum servitutis addici, et per auctoritatem regiam contra leges publicas, cum clericali cingulo tenerentur astricti, per archidiaconum urbis Grumentinæ esse conventos, cum constet eum qui coelestem militem pulsat, nonnisi ejus lorum debere sectari. Et ideo, dilecte fili, depenso salutatio- I nis affatu supradictos clericos tibi commendo, ut si ad delegatorum judicium eorum adversarii venire contempserint sublimitatis tuae tuitione vallentur; ne quid illis aut subreptio, aut nimica legibus violenta necessitas imponat, quia qui judicium refugit, apparet eum de justitia diffisum.