Latin
Nonnisi ad episcoporum judicium clericus voceMur
Pope Gelasius I, Canones Gelasio Ascripti 40
Unproofread scanNot analysed yet
b Silvester et Faustinianus Ecclesiæ Grumentinae clerici lacrymosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem sibi domini sui benignitate concessam hæredum ejus oppressione pulsari, sibique in clericatus officio pene a cunabulis servientibus, etiam manumissore vivente, in eodem actu nihilominus constitutis, divinis mysteriis impendere servitium non licere, cum(si petitionem veritas subsequatur) contra patris et auctoris sui factum venientibus, ut indignis, haereditas legibus auferatur, nec eis liceat haereditatem capienlibus contra auctoris sui prosilire judicium. Et ideo, fratres carissimi, quoniam se etiam ab archidiacono dictae Ecclesiae queruntur oppressos, qui per eorum absentiam moderatoris judicium promisit eos esse secuturos, calcatis omnibus rationibus, et contra leges divinas et publicas pulsatis, forum suum putavit auferri in vestro judicio, quisquis ille est qui clericum lacessit adveniat. ut ecclesiae jura quae vetusti principes assidua sanctione firmaverunt, impetitis clericis non negentur.