Latin
2.83 to 2.92
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2.83-92
Unproofread scanNot analysed yet
Pro fide autem, ct veritate, el communione catholica, bona synodus, vereque Christiana, semel acta, nulla ncc potest nec debet novæ synodi iteratione convelli, sed secundum bene gstain synodum recteque præfixam, si quis ab ejus tramite deviarit, consequenter ac sufficienter ejus definitione plectendus, meritoque illius subjacet constitutis, nec opns cst per singulos quosque deviantes, jureque plectendos, novas rursus synodos introduci; cum ex illius tramite, quæ auctorem cum errore damnavi, quisquis quolibet modo, quolibet litulo complex ejusdem fucrit factus erroris, ut ejus se contagione pollueril, competenter et particeps ejusdem damnationis existat, ejusque pœna puniatur obstrictus, cajus maluit inire consortium. Quæro ergo ab his quid de Eutyche sentiant: fuissene hæreticum, an asserunt non fuisse? Si non fuisse contendunt, quid ambagibus agunt, quid circuitionibus præstigiisque se contegunt? Palam se Eutychianos esse pronuntient, ut in ejus sacrilego furore convicti vcritatis molibus obruantur, aperteque cognoscant, non solum hæc ipsa pestis Eutychiana quantum Christiano dogmati probetur inimica; sed quantas alias hæreses, casque gravissimas, in sua pravitate contineat, ut in quibus fovcis volutentur, et in quod præcipitium barathrumque mcrgantur, intelligant. Simul antem si Eutychen hæreticum negant, omnimodis publicatur, quod ideo de omnibus Eutychianæ pesti communicantibus, suppresso veluti hoc ipso errore, contendunt, ut nos per talium hominum, quod absit, insidias captiosasque tend culas in Entychetis insaniam nitantur inducere: quod quidem etiamsi non negent, sive scientes, siro nescientes, facere confutantur. Sin vero et Eutychen hæreticum negarc non audent, restat ut contra catholicam fidem, non synodum nuncupandam, sed conspirationcm potius perditorum fuissc consentiant quæ apud Ephesum Eutychete reducto perculit S. memoriæ Flavianum, cunctosque qui illic adcrant sacerdotcs militari terrore compulerit tanto sceleri præbere consensum. Atque ideo nobis necesse est pravam perversamque conspirationis illius, et latrocinalem fuissc perhibeant actionem, camque dcbuis a modis omnibus aboleri, et ideo justam, bonam, veraciter Christianam Chalcedonensem synodum poccessissc definiant, in his quibus Entychete depulso, cum suo fautore Dioscoro, hæresim eorum erroremque darnnarit.