Latin
2.93 to 2.101
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2.93-101
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc ergo synodum (ut dictum est) bonam, veram, justam, Christianamque esse non dubitant, per quam illa noxia sit remota. Perspiciant ergo, tandemque concedant, quod quisquis ab ejus justæ et Christianæ veraeque synodi fide, communione et veritate deviaveril, vel ab ea deviantibus communionem miscuerii, sufficienter atque competenter, secundum ipsius definita, teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoveri. Bona vero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari, ne ipsa retractatio ejus constitutis deroget firmitatem. Proinde quicunque congregationis Ephcsinæ tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt, et non palam sectatores Eutychelis, qm illic receptus fuerat, profitentur; qui si refugiunt, atque Eutychen se perhibent exsecrari, simul ergo 11 Ephesinam, qua male receptus est, conspirationem jure cessatam, et Chalcedonensem synodum, qua rejecta est, merilo consentient institutam; atque ita synodum, quæ pro fide caLholica sit præfixa, sccundum vcterum formam, sicut dictum est, perspicient novellis non potuisse quæstionibus ventilari, sed jaxta ejus tenorem semel legitime justeque depromptum, et jure probari recta sectantes, et sentientes contraria refutari; quod sedes ap stolica, sicut decuit, antiqua traditione custodiens, non synodum duxit iterandam, sed in ejus prævaricatore pellendo hanc camdem synodum potius exsequenclam. 1 Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum hæc ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac qua superius astruxinius, et multiplici potest ratione convinci, multo magistamcn Acacio non licuisse falebitur ista tentare. —Dicat ergo, qua synodo, Joannem secundae sedis antistitem, qualemcunque, certe calholicum, et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communibne aliquatenus impetitum, duxerit excludendum, et hæreticum manifestum Peirum sua quoque exsecutione damnatum, pontifici catholico permiserit -subrogandum I (cum etiamsi rcus manifestus esset Joannes, post eum saltem catholicum convenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctæ memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator?) Qua synodo, tertiæ sedis episcopum [al.