Latin
Tituli Decretorum Papæ Gelasii
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis; quae, ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodire, eatenus ecclesiis quæ vel cunctis sunt privatæ ministris, vel sufficientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam I intuendi quam promovendi clericalis obsequii sic spatia dispensanda concedimus.