Latin
Tituli Decretorum Papæ Gelasii
Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ut si quis etiam de religioso proposito, et disciplinis monasterialibus eruditus, ad clericale munus accedat, imprimis ejus vita praeteritis acta temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marilo relictam [al. rejectam] sortitus ostenditur; si pœnitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus apparet; si servili aut originariae non est conditioni obnoxius; si curiæ jam [al. etiam] probatur nexibus ahsolutus; si assecutus est litteras, sine quibus vix fortassis ostiarii possit implere ministerium: utsi his omnibus quæ sunt praedicta fulcitur, continuo lector, vel notarius, aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolythus, maxime si huic ætas etiam suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat; ac si modestæ conversationis honestæque voluntatis existit, nono mense diaconus, completoque anno sit presbyter: cui tamen, quod annorum interstitia fueram collatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur præstitisse devotio.