Latin
Hilarius episcopus Ascanio et universis episcopis Tarraconensis provinciæ
Pope Hilarius, Epistolae 11
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam litteras vestræ dilectionis accepimus, quibus præsumptiones Silvani episcopi Calagurensium Ecclesiae retundi petistis, et rursum Barcinonensium quaeritis nimis illicita vota firmari: honoratorum et possessorum Turiassonentium, a Calcantesium, Calaguritanorum, Virgiliensium 1, TriciensiumrLegionensium et Civitatensium, cum subscriptionibus diversorum, Interas nobis constat ingestas: per quas id quod de Silvano querela vestra deprompserat, excusabant. Sed reprehensione justissima eorum pariter justa allegatio non carebat; quia praeter C conscientiam metropolitani, fratris et coepiscopi nostri Ascanii, nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes. e Unde, quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra praecepta beati apostoli, nihil contra Nicaenorum canonum constitutum tentetur.