Latin
J
Pope Hilarius, Epistolae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem primum, juxta eorumdem Patrum regulas, volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanii metropolitani aliquatenus consecretur antistes; quia hoc vetus ordo tenuit, hoc trecentorum decem et oeto sanctorum Patrum definivit auctoritas; cui quisquis obvias te tenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultarit.