Latin
V
Pope Hilarius, Epistolae 16
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem omnia secundum haec quæ scripsimus, corrigantur, præsentes litteras, Trajano subdiacono nostro veniente, direximus. Quod si Ircnaeus episcopus ad Ecclesiam suatn, deposito improbitatis ambitu, redire neglexerit, quod ei non judicio, sed Iv. manitate præstabitur, removendum se ab episcopali consortio esse cognoscat. Deus incolumes vos custodiat, fratres carissimi. Data tertio calendas Januarii (an. Dom. 495), Basilisco ct Herminerico viris clarissimis consulibus.