Latin
Iv
Pope Hilarius, Epistolae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Ordinatos ergo nunc episcopos (licet dum te] qui, a licet te ignorante provecti sunt, cum suis auctoribus h merueruntsubmoveri) hac ratione firmamus, si nec viduarum [viduæ] maritus fuerit quisquam, et in uniusvirginis nuptias ac vota convenerit, sicut et lega. liaconstituta praecipiunt, dicendo: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Levit. XXI; Ezech. XLIV): secundum quod etiam beatus apostolus Paulus, magister gentium, de his qui fieri desiderant sacerdotes, propria institutione non tacuit, dicens: Unius uxoris virum (I Tim. m). Cujus sane tenore sententiae ita informaii esse debetis, fratres carissimi, ut inter caetera quae cavenda sunt, haec studeatis praecipue acustodire, quae cognoscitis ante universa mandari. In quibus etiam prospiciendum [perspiciendum] est, ne duo simul sint in una Ecclesia sacerdotes: nec litterarum ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, vel etiam ex poenitentibus [expœnitens] aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere. Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis, voluntatem Dei nostri, qui nos peccare prohibet, deseratis. Cujus indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas ejus, dum fiunt illicita per eos qui sunt interpretes placationis, offenditur.