Latin
Hilari Papæ Ad 3 Leontium, Veranum Et Victurum Episcopos
Pope Hilarius, Epistolae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Delegat illis Ingenui et Auxanii episcoporum controversiam, statuitque, ut Cemelenensis civitas et Nicaense castellum ad unius episcopi regimen revertantur. 'Dilectissimis fratribus Leontio, Verano, et Victuro episcopis, Hilarus papa. Movemur ralione jusliliae, quae licet ab omnibus qui recta sapiunt, deboat custodiri, tum praecipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum cæteros informari convenit institutis. Frater igitur et coepiacopus noster Ingenuus Ebredunensis, Alpium maritimarum provinciæ metropolilani semper honore subnixus in præjudicium suum, sicut annexa declarant, quaedam nos, petente fratre et coepiscopo nost' o Auxanio, statuisse commemorat, quae universis in hac eadem causa defensionibus contrairent. Siquidem relationibus in nostro jodicio recensitis, quas frater et coepiscopus noster Veranus ad sancta ii emoriae decessorem meum cum caeteris provinciae sacerdolibus misit, et apostolicæ sedis, quæ tunc directa fuerat, responsione patefacta manifestum est, nihil postea debuisse tentari, nec ad injuriam synodalium regularum quidquam per obreptionem, quæ proxime facta est, oportere constitui. Nam licet et hocetiam qnod a nobis est elicitum censeatur infirmum, quia et ipsam insinuatum est exsequi noluisse qui meruit; tamen ne odio vel gratia moveamur, qure in causarum disceptationibus esse non debet, ita vestræ caritati cognitionem annexæ querimoniæ delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctæ memoriae decessoris mei iudicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. 'Nolumus namque fratres carissimi, ecclesiarum privilegia, quae semper sunt servanda, confundi: nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus: quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cujus exspectatio fructus nostri ministerii non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponitur animarum. Habeat itaque. pontificium frater et coepiscopus noster Ingenuus provinciæ suae, de cujus dudum ab apostolica sedc est illicita cessione culpatus: et custoditis omnibus, quæ super ecclesiis Cemelenensis civitatis, vel castelli Nicaensi, sicot diximus, sanctæ memoriæ decessoris mei definrvit auctoritas, nihil ecclesiarum juri noceat, quod in altera memoratarum a prædicto fratre, ad excludendam cupiditatem, quemadmodum perhibuit, ambitionis alienæ, proxime est episcopus consecratus: sed statutæ correctionis forma permnneat, ut ad unius antistitis regimen prædicta loca revertantur, quae in duos dividi non decuit sacerdotes. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. \