Latin
Letter 5
Pope Hilarius, Epistolae 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum reverentiæ in spiritu Dei, qui subditos sibi inhabitat sacerdotes, beato Petro apostolo et sedi ipsius deferatur, omnibus arbitror esse compertum, quibus paternarum traditionum incorrupta custodia est. Quos cum volumus de nostræ ordinationis primordiis gratulari, opera quae in nos divinae pietatis dignalio ostendit, sanctitati tuae duximus indicanda: ut ipse primum pro eo quem nobis invicem semper impendimus, praestante Domino, laeteris afectu: deinde ut dispositione tuae fraternitatis omnibus per universam provinciam fratribus et consacerdotibus innotescat, quod humilitatem meam dextera Domini visitare dignata sit, et mihi apostolicæ sedis regimen non pro merito, sed pro suæ gratiæ abundantissima largitate commiserit. Proinde, frater carissime, quod sanctitati tuæ praesenti sermone patefecimus, in omnium fratrum, quemadmodum diximus, notitiam deferre dignaberis ut supplicaturi Domino nostro Jesu Christo, sicut exsultationis gaudia, ita profutura universali Ecclesiae orationum suarum nobis vota conjungant. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII calendas Februarias (anno Christi 462), D. N. Severo Augusto consule.