Latin
4.13 to 4.24
Pope Honorius I, Documenta Varia 4.13-24
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur post chronographiam tripartitam, quam te hortante transtulimus et alia quaedam brevissima opuscula, quae ad petitum diversorum patrum et fratrum nostrorum interpretati sumus, ad manus nostras venire configit apologiam quarti Joannis Romani pontificis pro Honorio papa a calumniatoribus impetito, quod unam Domini nostri Jesu Christi tantum scripserit voluntatem. Quae videlicet apologia satis hunc, ut reor, excusabilem reddit, licet huic sexta sancta synodus quasi haeretico anathema dixerit, et in Dei solius jam judicio positum reprobationis telo confoderit, cum haereticus non ex erroris tantum deceptione, quantum ex electione non recta et contentiosa pertinacia generetur. Quis autem erit qui nobis interim dicat utrum ipse pro certo dictaverit epistolam, de qua illum anathematizandi fomitem calumniatores susceperunt, cum et ex scriptoris vel indisciplinatione, vel in pontificem odio quid contingere tale potuerit? quamvis non ignoremus, docente sancto Maximo in epistola sua, quam Marino scripsit presbytero, sanctissimum hanc scripsisse Joannem abbatem. Esto et ipse dictator exstitit, quis hinc illum interrogavit? quis intentionem investigavit? quis hunc corrigere voluit, et ille percontanti aut emendare conanti restitit, vel contentionibus serviens resultavit? praesertim cum in Evangelio illo quo dicitur: Nolite judicare et non judicabimini [Luc. IV, 17), et caetera, nihil aliud praecipi magnis et jam magistris Ecclesiae videtur, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Sunt quippe quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, cum bono et malo fieri possint, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Denique duo sunt in quibus temerarium judicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quidquam factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet. Quantum autem temerarium sit judicium praecavendum, aperte Dominus indicat, qui de Sodomitis more nostro loquitur, dicens: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen.