Latin
4.25 to 4.39
Pope Honorius I, Documenta Varia 4.25-39
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII, 21). Et rursus per Moysen: Ne maledicas surdo, ait, nec coram caeco ponas offendiculum (Levit. XIV). Quod eisdem pene verbis Apostolus monet: Unusquisque, inquiens, nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIII). Quis autem magis surdus vel mutus dicendus est quam is cui, cum exanimis et dissolutus jacet in sepulero, nec auris patet ad objecta solemniter audiendum, nec os aperitur ad objecta rationabiliter refellendum. Verum de hujusmodi judiciis sufficiunt quae venerabilis Anastasius apostolicae sedis praesul ad Anastasium imperatorem scribens, sacrae Scripturae auctoritatis pondere gravida docet. Sed ne videamur tam sanctam tamque reverendam synodum accusare, vel temere reprehendero, licere nobis opinamur de illa sentire, quae sanctos patres nostros de Chalcedonensi magna synodo sensisse non ignoramus. Quorum unus, sanctus videlicet papa Gregorius, usque ad praelationem tantummodo canonum hinc suscipiendam fore signavit. Beatus autem aeque papa Gelasius, in tomo de anathematis vinculo qualiter eadem synodus recipienda sit, luculentis exemplis et nonnullis divinis testimoniis innuit, ubi horum circumstantiam tali deliberatione concludit. Haec, inquiens et hujusmodi exempla nos edocent, et testimonia divina confirmant, non omnia passim a quocunque dicta, vel ubicunque scripta indifferenter accipere, sed, retentis bonis, quae noceant refutare. Nam et hanc quoque sanctam synodum canonica quaedam capitula promulgasse, Graecorum scripta testantur, quae tamen pene omnia, quae sedes apostolica non probavit, tota Latinitas reprobavit. Sed quidde hac sola dicimus, cum et secundam universalem synodum, quae primo Constantinopoli celebrata est, in causa primatus Ecclesiarum, sedes apostolica non admittat; quin et omnes synodos sic recipiendas decernat, ut Chalcedonensem synodum admittendam fore praedictus Gelasius papa describat, pro fidei scilicet communione et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit, factamque firmavit?