Latin
4.40 to 4.42
Pope Honorius I, Documenta Varia 4.40-42
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, si omnia exaggerare volumus quae in Honorii papae excusationem colligere possumus, facilius charta nobis quam sermo deficiet, et interpretandi propositum ad dictationis profecto vertemus eloquium. Unum tamen dicemus, quod reticere procul dubio non debemus, quia talis est dictus Honorius, qualis est et pronuntiatus; quod si talis non fuit, cui sit praefixa sententia, profecto non erit, quoniam sicut scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem in corde,