Latin
5.1 to 5.10
Pope Honorius I, Epistolae 5.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
AD EUMDEM. Ejusdem argumenti. (Ex actione 13 sextae synodi.) Et prolata est hujusmodi Honorii Latina epistola cum interpretatione sua, habens in superscriptione ita: Dilectissimo fratri Sergio Honorius, cujus initium fuit: Scripta dilectissimi filii nostri Syrici diaconi. Habet autem eadem epistola post pauca haec: Nec non et Cyro fratri nostro Alexandriae civitatis praesuli, quatenus novae adinventionis unius vel duarum operationum vocabulo refutato, claro Dei Ecclesiarum praeconio nebulosarum concertationum caligines offundi non debeant vel aspergi, ut profecto unius vel geminae operationis vocabulum noviter introductum ex praedicatione fidei eximatur. Nam qui haec dicunt, quid aliud nisi juxta unius vel geminae naturae Christi Dei vocabulum, ita et operationem unam vel geminam suspicantur? Super quod clara sunt divina testimonia. Unius autem operationis vel duarum esse vel fuisse mediatorem Dei et hominum Dominum Jesum Christum, sentire et promere, satis ineptum est. Habet autem et circa finem eadem epistola sic. Et quidem, quantum ad instruendam notitiam ambigentium, sanctissimae fraternitati vestrae per eam insinuandam praevidimus. Caeterum quantum ad dogma ecclesiasticum pertinet, quae tenere vel praedicare debemus propter simplicitatem hominum, et amputandas inextricabiles questionum ambages, sicut superius diximus, non unam vel duas operationes in mediatore Dei et hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali copulatas, cum alterius communione operantes, atque operatrices confiteri debemus: et divinam quidem, quae Dei sunt operantem: et humanam, quae carnis sunt exsequentem, non divise, neque confuse, aut convertibiliter, Dei naturam in hominem, et humanam in Deum conversam edocentes, sed naturarum differentias integras confitentes: unus enim atque idem est humilis et sublimis, aequalis Patri, et minor Patre, ipse ante tempora, natus in tempore est: per quem facta sunt saecula, factus in saeculo est: et qui legem dedit, factus sub lege est, ut eos qui sub lege erant redimeret, ipse crucifixus, ipse chirographum, quod erat contra nos, evacuans in cruce, de potestatibus et principatibus triumphavit.