Latin
5.11 to 5.18
Pope Honorius I, Epistolae 5.11-18
Unproofread scanNot analysed yet
Auferentes ergo, sicut diximus, scandalum novellae adinventionis, non nos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare, sed pro una, quam quidam dicunt, operatione, oportet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri: et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis et carnis assumptae, in una persona unigeniti Dei Patris, inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes. Et hoc quidem beatissimae fraternitati vestrae insinuandum praevidimus, quatenus unius confessionis propositum unanimitati vestrae sanctitatis monstremus, ut profecto in uno spiritu anhelantes, pari fidei documento conspiremus. Scribentes etiam communibus fratribus Cyro et Sophronio antistitibus, ne novae vocis, id est, unius vel geminae operationis vocabulo insistere vel immorari videantur: sed abrasa hujusmodi novae vocis appellatione, unum Christum Dominum nobiscum in utrisque naturis divina vel humana praedicent operantem. Quanquam hos, quos ad nos praedictus frater et coepiscopus noster Sophronius misit, instruximus, ne duarum operationum vocabulum deinceps praedicare innitatur, quod instantissime promiserunt praedictum virum esse facturum, si etiam Cyrus frater, et coepiscopus noster ab unius operationis vocabulo discesserit. Similiter datus est etiam liber, in quo continebatur epistola Pyrrhi quondam praesulis hujus regiae urbis, ad Joannem sanctae memoriae, qui fuit papa Romanus, cujus initium est: Dominus et Deus noster Christus futurus in coelos ascendere. Habet autem eadem epistola post aliqua, haec: Nam quis illorum videns sic nos ex adverso positos; et qui sacerdotio fungimur, exprobrationibus submitti ab eis, qui constituti sunt regi, non derideat ac despiciat nostrum consilium: opportunitatem impietatis propriae instabilitatem nostram faciat? nondum de duabus naturis destructum est bellum, et alteram nobis ipsis turbulentiam introducimus.