Latin
Letter 1
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Paternas igitur regulas et decreta sanctissimis definita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In iis vigilantiam tuam, in his curam et fraternæ monita exhortationis ostendimus. His ea (quantum dignum est) reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum sanctas observationis obstaculum; ibi fas nefasque praescriptum est: ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare: ibi concessum, quod debeat mens Deo placitura præsumere. Quoties universate poscit religionis causa concilium, te cuncti frates evocante conveniant: et si quos eorum specialis negot. ii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quidquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione praeceptum, vel personae nostræ auctoritatefuerit confirmatum, totum ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii caritate dati et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime (anno Domini 514)."