Latin
Pontificem precatur, ut ad componenda in Scythiæ partibus orfa dissidia concili…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 3
Unproofread scanNot analysed yet
Victor Anastasius, pius, felix, inclytns, triumphator, semper Augustus, Hormisdae sanctissimo ac religiosissimo archiepiscopo et patriarchae. Beatitudini vestræ non putamus ignotum, quod pro temporis qualitate loquendum atque tacendum, etiam divinae Scripturæ provida est admonitione dispositum. Exactum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit. Atque ideo opportunum esse perspeximus, quæ apud nos sub religionis specie commoventur, auditui vestro committere. Ante hoc siquidem duritia eorum quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis. Nunc autem currens de vobis suavis opinio, ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus quae Deus et Salvator noster sanctos apostolos divino sermone docuit, ac maxime beatum Petrum, in quo fortitudinem Ecclesiae suæ constituit. His igitur praefatis initiis, hortamur ut ad ea quae de Scythiæ partibus mota sunt, unde et concilium fieri convenire perspeximus, mediatorem se apostolatus vester faciat, ut contentionibus amputatis, unitas sanctae restituatur Ecclesiæ. Nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus vestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie idus Januarii Constantinopoli, et accepta Anthemio et Florentio VV. CC. consulibus v cal. Aprilis per Patricium (Data et accepta anno Domiui 515).