Latin
11 to 20
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 11-2-20
Unproofread scanNot analysed yet
Cum omnibus etiam orthodoxis impiissimos Nestorium atque Eutychetem vitamus pariter el horremus. Eorum condemnantes et anatbematizantes et personas et dogmata, detestabilibus sacrilegiis comparanda, qui dispensationem divinam et humanas remedia intirmitatis, similiter aut nescire voluerunt, aut cognita blasphemare. Tale igitur circa fidem clementiæ nostrae propositum summus Deus ab exordio vitæ sensibus nostris immisit: unde et imperium nostrum credimus custodiri. Miramur autem quamobrem de beatissimis Patribus, qui in Chalcedone convenerunt, aliqua nobis scribere voluistis, dum ea quae ab his fuerant constituta prædecessorum nostrorum multiplicibus decretis confirmata monstrantur. Et cum nec alia synodus facta fuerit, per quam quae ab illa disposita sunt redderentur infirma, nec lex a nobis processerit, cujus novitate statuta præfati episcopalis concilii solverentur, maxime cum ipsa synodus dixerit anathema esse debere, quicunque aliam fidem quam apud Nicaeam trecenti decem et octo venerabiles Patres constituerunt docere vel immutare voluerit, ad rhoc etiam eos, quos superius comprehendimus, id est Nestorium et Eutychetem damnavrrunt, quos nos quoque damnamus. Nam pro hac causa attestantur nobis etiam divinæ litterae ad Alexandriam, non semel, sed multoties destinatæ. Per quas objurgavimus, cur sibi non arbitrentur posse sufficere directam fidei doctrinam, recedentes al> anathemate Chalcedonensis synodi vel venerandæ memoriae Leonis episcopi. Unde non parvum studium apud nos, et intentio in praesenti quoque perdurat, quatenus a superfluo anathemate eosdem possimus abstrahere, et sanctae Ecclesiæ universali conjungere. De Capitulo vero quod solum videtur esse residuum, nostra voluntas petitioni vestræ fortasse propter unitatem Ecclesiarum convenerat, nisi alia venerabilihus Ecclesiis ex hoc removeri scandala crederemus. Nunc universa quae sint facienda perpendite, quia grave esse clementia nostra judicat de Ecclesia venerabili propter mortuos vivos expelli, nec sine multa effusione humani sanguinis scimus posse ea quae super hoc scribitis ordinari: omnia tamen a Deo sperante. s, per concilium melius agere poteritis, quam ab his hominibus, qui propter errores suos provincias percurrentes, inimicam Evangeliis sanctis et Ecclesiis volunt esse discordiam.