Latin
21 to 24
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 21-24
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ut sit placens supernae majestati Ecclesiarum unitas, providete: quia quid nobis in eis quae praefati sumus obsistit, ignoramus, si bene nos arguit. Per omnia tamen voluntatis nostrae puritatem legatorum nostrorum poteritis narratione cognoscere. Petimus autem ut pro nobis apostolatus vester orare dignetur: quod vos libenti animo facere, hac poterimus maxime ratione cognoscere, si perfectam nobis unitatem Ecclesiarum dignatus fuerit Ueus, vobis disponentibus, condonare: illam enim vox Dei magnam benedictionem diligentibus se mandavit atque donavit, qua declaravit: Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis (Joan. XIV).