Latin
Cum jam Ecclesia pace fruatur, pro imperatore ad Deum preces fundendæ
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 134
Unproofread scanNot analysed yet
Domino meo sanctissimo Hormisdse primo archipontifici et papæ urbis Romae Justinianus comes salutem. Venerandse sanctitatis vestrae praedicatio regularum, quae Christo Deo pro Ecclesiarum pace et pro plebis concordia j ugiter supplicat, quidquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit peragendum, propitia divinitate cuncta effectui sociata sunt, nulla prorsus quorumdam valente discordia. Igitur vestris sacris orationibus; ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti, supplices petimus ut hic pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque ejus republica, pro nobis quoque mandatorum vestrorum custodibus, aeterno Regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini, nosque vobis fideliter supplices vestris salutiferis rescriptionibus visitare (anno Domini 519).