Latin
De prostrataperfidia, et pace Orientalis Ecclesixinita, pontijici congratulatur
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 135
Unproofread scanNot analysed yet
Domino meo beatissimo et apostolico patri Hormisdæ archiepiscopo universalis Ecclesiæ Pompeius. Sanctis beatitudinis vestræ precibus omnipotentis Dei pietas exorata tantæ nobis fidei principem condonare dignata est, ut religiosissimis clementiæ ejus meritis redintegratio pacis ecclesiasticae, quæ votis omnium fidelium poscebatur, jure videatur esse collata; in cujus regis proventu solidissima principatus sui fundamenta sancti Spiritus operatione constituit, quæ tantum robur obtinent stabilitatis invictae, quantum actionis excellentia unica et admirabilis eestimatur. Et ideo reverendam vestri pontiiicatus beatitudinem cultu reciprocantis alloquii salutantes, quaesumus ut magis magisque pro clementissimi atque invictissimi domini nostri principis prosperitate orare dignemini, quatenus inetIabilis omnipotentis Dei pietas sua dona, in quibus etiam fructus vestrae agricolationis exuberat, justis gratiae opitulatione custodiat: nobis quoque filiis vestris spirituali vobis conglutinatis affectu, quos hujus operis maxime semper sollicitudo perstrinxit, suffragatrix intercessio sanctimoniae pontificalis assistat (anno Domini 519).