Latin
positas esse nuntiat' hos non nisi firmata pace discedere permittendum
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 136
Unproofread scanNot analysed yet
Domino beatissimo patri Hormisdae Juliana Anicia. Precibus vestræ beatitudinis, adventu legatorum principalis sedis apostolicse elisis erroribus hæreticorum, in unitatem fidei catholicæ convenimus congregati simul ad ubera materna Ecclesiæ in die sanctæ resurrectionis. Quapropter stylo venerationis alluquentes sanctitatem vestram, admonemus ut intimetis, destinatis a vobis reverendissimis viris, nullo modo abscedere, antequam sicut prsevideritis, ut oportet, firmentur ea quæ bene disposita sunt ab eis: ut, amputatis omnibus reliquiis transacti erroris, impendiis vestrae beatitudinis roborata unitas ad effectum perpetuum deducatur (anno Domini 519).