Latin
18 to 29
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 18-2-29
Unproofread scanNot analysed yet
Postea sine nobis, magniticus vir Vitalianus magister militum inter se et episcopum Constantinopolitanum vocaverunt prædictum Victorem, locuti sunt cum eo: quid definierint inter se, nescimus. Postea nec Victor ad nos venit, nec est causa dicta. Isti tamen Scythæ (sciat beatitudo vestra) omnes qui accipiunt synodum Chalcedonensem Nestorianos dicunt, dicentes: Non sufficit synodus contra Nestorium, et sic debere synodum suscipere quo modo ipsi exposuerint: qui homines quales sunt, et quales intentiones habent, et quid volunt in fide catholica introducere, cum Dei adjutorio manifestalum est omnibus catholicis: nec indiget causa meo labore, quam pro sua misericordia Deus produxit ad lucem. Ego quod a Patribus didici, quod semper Ecclesia catholica servavit, non tacui, non abscondi. Unus est Deus, de quo Moyses loquitur, dicens: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI); et in alio loco ait: Dominus solus docebat eos. Unius substantiæ credimus Trinitatem, quomodo prædixi unam deitatem; tres personas, quia nec plures deos dicimus, credentes unum Deum esse, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, nec tres personas negamus, ne Sabellii dogma videamur seqni. Verum est personam Filii, id est Verbi Dei, consubstantialem Patri, et ipsa caro facta est; ipsa in utero Mariae habitavit; ipsa naturam humanam suscepit sine peccato; ipse Filius Dei homo factus natus est de virgine Maria: propter quod eam Dei genitricem dicimus et credimus, quia unitas divinitatis et humanitatis, quæ fieri cæpta est ex quo Mariæ angelus Gabriel annuntiavit dicens: Ave, Maria, gratia plena, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc i), etc. ,non tantum in utero non est divisa, sed nec in partu, nec in nutrimentis, nec in passione, nec in sepulcro, nec in resurrectione, nec in cælo separata est: quia unus est Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, non in personis divisus, non in naturis separatus, neque in potentia diversus.