Latin
30 to 35
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 30-35
Unproofread scanNot analysed yet
Idem est namque et sustinens passionem, quia omnes homines, aut dividens quemadmodum Nestorius, aut negans quomodo Eutyches, aut minus incarnationem credens quomodo Apollinaris, aut phantasiam introducens quomodo Manes, a fide catholica sunt incisi, homines opcrerarii iniquitatis, et hostes doctrinæ apostolorum. ista didici, ista audivi a majoribus nostris: et si forte extra ista quid debeamus sequi ignoro, exponente beatitudine vestra necesse est me sequi. Maxentius tamen, qui sub abbatis vocabulo dixit se congregationem habere, si interrogetur, aut cum quibus monacbis vixit, aut in quo monasterio, aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest. Similiter et si de Achille dicere voluero, rem facio supervacuam: cui sufficit semper latere propter conscientiam suam ab omnibus catholicis damnatam. Data idibus Octobris Eutharico consule (anno Domini 519). Accepta xv calendas Decembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).