Latin
Pontificem laudat, quod Ecclesiæ curet unitatem, seque cupere ait, ut hæreticis…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haecdidicimus, non ante multa spatia temporis: sperabamus autem et antiquam consuetudinem cognoscentes Ecclesiæ, et vestrum audientes socialem et irreprehensibilem morem, exvestris litteris firmiora atque manifestiora cognoscere. Sed quia tempus hiemis ad haec vos implenda retinuisse consideratur, et aptum, et debitum fuit, plenam et Dei amatricem 'aritatem etiam scabra (scrupulosa) transire: scribo et alloquor beatum vestrae sanctitatis caput, significans collætari nos beatae sedi sacratissimi Petri apostoli, quod tali regitur manu quae suscepit non qui honorem raperet, sed qui raperetur ab eo, et (sicut sermo multiplex tradit, et nos ita se habere credimus) nutritorem pacis, et rectæ fidei certatorem, et humilitate (humanitate) mentis et caritate quae circa cunctos est tanquam pretiosis lapidibus coronatum.