Latin
Pontificem laudat, quod Ecclesiæ curet unitatem, seque cupere ait, ut hæreticis…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim cuncta te volo, venerande pater, agnoscere, quod exantiquis sanctis et venerandis Patribus suscipiens illius beatæ sedis aflectum: (al. add. et) ad hanc tanquam paternam sortem custodiens, addere hoc opto atque festino: ut veniat in hoc studio terminusutilis humanitatet quidem Domini et Dei nostri Jesu Christi, intercessionibus autem in cunctis beatissimi apostoli Petri, et in omnibus sapientissimi Pauli; ut venerandæ eorum sedi et tuæ beatitudini juste debitus honos custodiatur atque reddatur (addatur), ut nostris temporibus, velut secundum principatum sedis apostolicae honorem congruentem suscipiat, omnis discordia recedat, et Ecclesiae omnium vestrum catliolica voluntate, Domini etiam et Dei nostri Jesu Christi, et Nestorium et Eutychetem impios, et horum servantes dogmata, et qui istorum fuere sectatores aut exstant, et omnem haeresim anathematizent semper, et rectam atque incontaminabilem fidem inconcussam, tanquam anchoram certam atque firmam teneant, et parent jam pacem, nullo (quod absit) impediente; praesertim venerando capite vestro (sicut didicimus) homines contentiosos horrente, quibus et vita et esca est sacerdotum Dei inter se altercantium separatio: qui non ab omnibus velociter cogniti, tanquam lupi in vestimentis ovium, facile ab apostolica Ecclesia repellantur.