Latin
Regula Fidei
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter suscipimus et approbamus omnes epistolas Leonis papæ, universas quas I de religione Christiana conscripsit. Unde, sicut prædiximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem, et prædicantes ejus omnia constituta, spero ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica prædicat, esse merear, in qua est integra et verax Christianæ religionis soliditas. Promittens etiam sequestratos a communione Ecclesiae catholicæ, id est, non consentientes sedi apostolicse, eorum nomina inter sacra non esse recitanda mysteria, Hanc autem professionem meam manu propria subscripsi, et tibi Hormisdæ sancto et venerabili papæ urbis Romae obtuli. Data xv cal. Aprilis (anno Domiui 517), Agapito viro clarissimo consule.