Latin
Quid in Nicopolitana Ecclesia sit agendum
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 53
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Dei adjutorio et orationibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli veniens Nicopolim, sic debes agere, ut postquam episcopus Nicopolitanus acceperit litteras nostras, episcopos, quos in sua parcecia habet, colligat, et faciat subscribere libellum quem in epistolis suis habet annexum. Si tamen dixerit prædictus episcopus esse laboriosum episcopos colligere, dirigat tecum personas per'singulos episcopos, ut te præsente subscribant prædictum libellum. Sic tamen cum Dei misericordia facere debes, ut epistolae quæ a nobis missae sunt publice legantur; aut si videris præ timore hoc episcopos facere nolle, saltem clericis suis hæc relegant: quæ tamen in ipsorum dimitte potestatem, et scripta episcoporum, et illius episcopi, hoc est Joannis metropolitani, ad nos cum Dei misericurdia reporta. Post hac factum nullas moras te volumus ibidem facere, propter insidias et calliditates inimicorum. Per Joannem diaconum ejus.