Latin
Scythas monachos9suos errores damnare nolentes, ut hæreticos ab urbe expulsos. …
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi non variae tentationis aculei? Quales per hunc fere jugem annum quorumdam Scytharum, qui monachos prae se ferebant specie, non veritate; professione, non opere, subtili tectas calliditate versutias, et sub religionis obtentu famulantia odiis suis venena pertulimus, studenles eos ab interno vulnere medicabilis patientiae moderamine sanare, beati Pauli monita non tacentes: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II) Tim. n). Sed quando virus quod viscera penetravit evellitur? Quando corda male sibi credula veritatis obtemperant institutis? Quando induit obedientiæ humilitatem opinionibus suis vallata superbia? Quando acquiescunt paci contentionum studiis assueti, sola certamina amantes de religione captare, et mandata negligere? Nunquam apud eos caritas novo commendata praecepto, nunquam pax dominico relicta discessu; una pertinacis cura propositi, rationi velle imperare, non credere; contemptores auctoritatum veterum, novarum cupidi quæstionum; solam putan tes scientia? . rectam viam, qualibet concepta facilitate sententiam: eousque tumoris elati, ut arbitrium suum utriusque orbis putent inclinandum esse judicium: nec in numero fidelinm deputantes sequaces traditionis paternæ, si sum viderint cedere nolle sententiae: docti crimina serere, obtrectationum venena componere, integrum Ecclesiae corpus odisse, seditiones instruere, invidiam concitare, et pro obedientia, quæ in cænobiis principaLum regularis obtinet disciplinae, obstinationem pertinacis amare superbise.