Latin
Scythas monachos9suos errores damnare nolentes, ut hæreticos ab urbe expulsos. …
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Non illos potuimus monitis, non mansuetudine, non auctoritate comprimere. In publicum usque prodiere conventym, ad concursioncm quietis circa regum etiam statuas inclamantes: et nisi fidelis populi constantia resiitisset, per diabolicæ semina nefanda zizaniæ apud illos dissensionem et discordiam commovissent (1 Tim. III), per quos adjutorio Dei de religione eorum est pulsa dissensio. De eis sero probavimus prophetica apostolum voce dixisse, in novissimis diebus instare tempora periculosa, et fore homines sui tantum amatores, habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; itaque esse vitandos. Hæc ideo dilectionis vestra? indicanda sub occasione credidimus, ne, si illuc fuerint forte delati, ignorantes quemadmodum se in urbe Romana tractaverint, sub aliqua verborum simulatione deciperent.