Latin
2 to 3
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2-9-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Geminas sequentes epistolas nondum editas in collectione Avellana quae continetur in codice Vaticano 4961 nacti Ballerini eas dederunt in dissertatione præmissa tom. III operum sancti Leonis Magni, pag. CLXVI, etc. Ex his ergo huc transferuntur.) Hormisda. Cum necesse fuerit scripta domino filio clementissimo principi destinari, amplitudinem vestram silentio praeterire nequimus. Et ideo salutationis honorificentiam prseloquentes eos qui in rem destinati sunt, commendamus, postulantes ut, domino nostro aucture, sub vestra dispositione celeriter ut (leg. ad) destinata perveniant, ut sacratissimus et religiosissimus imperatormeritorum suorum gloriam possit sine dilatione cognoscere.