Latin
Vices suas illi deputat in regno Clodovei Francorum regis nuper ad fidem conver…
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Juslinus Augustus Hormisdae. Illustrem virum episcopum R. grato suscepimus animo non pro honore tantum qui debetur sacerdotibus, verum etiam pro affectu vestræ sanctitudinis. Nam quicunque tuo comprobatus iudicio fuerit, est apud nos etiam judicatus probatissimus. De opera tamen et favore, qui sacrosanctis inferendus est ecclesiis, tunc demum opportunius statuetur, cum legati, quos nuper ad regem magnificum Trasamundum destinasse noscimur, reversi propitia Divinitate responsum nobis detulerint. Vestra autem beatitudo supernum nobis præsidium indefessis orationibus postulare dignetur. Data xv cal. Decembris, Constantinopoli, domino Justino perpetuo Augusto (snppIe cos., id est anno 219), accepta xi cal. Junii Rustica cos., id est an. .