Latin
2.1 to 2.13
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Innumerabilem et ininvestigatam magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi sapientiam, quantum hominibus datur intelligi, considerantes, caritatem ejus immensam juste miramur, et cum magna ',clamamus voce: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. cv)? Ecce enim pcr bonam voluntatem sanctæ et unius essentise Trinitatis, et intercessione gloriosæ Mariæ virginis, studio quoque et vigilantia Christianissimi et fidelissimi imperatoris et piissimse regina? ,olim quae fuerant membra divisa, per Spiritus sancti gratiam ad unitatem et caritatem perfectam sunt redacta: et sicut Moyses et Aaron duces Dei vere culturae Israeliticæ nominati, nunc ita et nos gaudentes clamamus: Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est. Adjutor et protector factus est mihi in salutem (E. xod. xv). Et hæc sentire et prædicare cum iiducia sumus edocti. Consideran' tes autem caritatem et Deo amabilem vestræ beatitudinis vitam etiam ex his qui a vobis sunt destinati reverendissimi legati, similiter et pacem sanctarum Dei Ecclesiarum tam senioris quam novellæ Romae, cui nos ipsi participes fuisse monstramur, bono pastori et principi omnium Christo Deo nostro consuete gratias referimus. Nam post obitum sanctæ recordationis quondam archiepiscopi et patriarchae Joannis Constantinopolitanse civitatis, Deus, qui propriam sanctam Ecclesiam in petra rectæ fidei incorrupta fundavit, et portas inferni non prævalere ei decrevit (Matth. xvi), dedit nobis sanctum pastorem et patriarcham Epiphanium, virtutibus, et correctionibus, et medltatione divinarum florentem Scripturarum, rectam quoque tenentem fidem, et orbatorum paternam regentem sollicitudinem: et, quid amplius dicam? omnem prseconiorum fontem transcendentem. His ergo virtutibus pollens, non immerito proprias et creditas sibimet maximas Ecclesiae curas sapienter et honorifice gessisse dignoscitur, habens in mente illud quod a sacri cantici auctore relatum est: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mci prudentiam (Psal. LSXXVIII). Unde secundum rectam 'et probabilem fidelissimi et Christianissimi nostri principis, et piissimæ reginæ, et gloriosissimorum communis reipublicae procerum sententiam, nostra quoque etiam omnium in hac urbe habitantium testificatione, judicium Pauli mirabilis communis Ecclesiæ doctoris non est in eo fraudatum, qui irreprehensibilem debere esse episcopum denuntiat (Z Tim.