Latin
2.14 to 2.22
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 2.14-22
Unproofread scanNot analysed yet
III): ita et nostrum pontificem virtutibus undique coronatum esse videmus. Igitur ecclesiasticam legem implentes, apostolatui vestro salutationis debitum persolventes officium, speramus ut amplius caritatis vinculum et paternum affectum circa nos caritas vestra custodire dignetur, et sapienti gubernatione et humilitate, quæ Christianum decet, et mansuetudine, quæ ad rationabilis traditi vobis ovilis salutem pertinet, peragatis, commune lucrum existimantes, quo per vos et vestrum germanum et comministratorem, nostrum autem dominum et patiarcham, pacem totius orbis Ecclesiarum esse provisam. Frater enim a fratreadjuvari spiritualiter, murus est inexpugnabilis, et civilas munita, ex divinis est accipere Scripturis. Nam (a) in intercessionibus vestræ beatitudinis generalis tranquillitas Ecclesiis orthodoxorum fuerit redonata, gloria quidem in excelsis Deo omnium Salvatori per angelos cum laetitia referetur, pax vero in terra confirmabitur: bona autem voluntas fidelibus (in fidelibus) communis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi servis fundetur. Adjicient igitur nostris supplicationibus, quod minus dictum est Joannes, sanctissimus episcopus Claudiopolitanse civitatis noster comministrator; et Heraclianus reverendissimus presbyter Sanctæ Majoris ecclesiæ et cohabitator prædicti sanctissimi archiepiscopi et patriarchae Epiphanii, et Constantinus vir reverendissimus diaconus ejusdem sanctae ecclesiæ, qui probationem suæ rectæ fidei, et bonae voluntatis olim his, qui a vestra apostolica sede fuerant directi, dedisse cognoscuntur: digni autem et vestræ sanctitatis, et administratione [F. administrationis pacis, et gratiae Domini nostri Jesu Christi Dei nostri, et unitionis sanctarum Ecclesiarum monstrabuntur. Quos speramus lætantes in Domino, et pacem desideratam nuntiantes, ad nos citiusvestris Deo amabilibus correctionibus edoctos remeare dignemini. Omnem in Christo fraternitatem nos quoque et qui nobiscum sunt plurimum salutamus (anno Domini 519).