Latin
Cum eorum litteras non acceperit, monet ut scribant
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 200
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Germano episcopo, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero. Animos nostros tam diuturnum dilectionis vestræ silentium, ut tantorum temporum contristat absentia, praecipue cum vir -magnificus patricius Symmachus, et vir illustris Romanus magister militum filii nostri reditum apud nos caritatis vestrae sine dilatione promiserint, et ignoramus utrum illic causarum qualitas, an certe fraus aliqua simulata sub necessitate detineat; quia nobis sollicitudinem sine cessatione gerentibus, et'pene universos homines illarum partium percunctantibus, diversa et dissimilia nuntiantur: et ideo, quoniam vos causas tantae tarditatis melius deprehendere et intelligere potestis atque cognoscere, significare nobis ista, de quibus noster cruciatur animus, debuistis; vel si est causa dilationis idonea, sicut constitulum est, aliquem de vestris ad nos oportuerat destinari, unde ne forsitan per versutias, aut aliquam concinnationem vobis dilatio et impedimenta generentur, sub celeritate nobis scribite, ut sub rationabili ordinatione pro vestra repetitione ad filium nostrum clementissimum imperatorem dirigamus. Ergo tam circa personas quam de causa iidei, pro qua diu moramini, quid geratur instruite, atque plenissime nobis universa rescribite, ut omnibus cognitis, Deo nostro favente, tractemus quemadmodum personis vestris et causae ipsius cujus res agitur possit misericordia sub venire. Data idibus Julii, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).