Latin
Consulit pontificem de Fausti episcopi libro
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 201
Unproofread scanNot analysed yet
Domino beatissimo et ineffabiliter mirabili, et in Christi gratia praeferendo papæ Hormisdæ Possessor episcopus in Domino æternam salutem. Decet et; expedil ad capitis recurrere mcdicamentum, quoties agitur de sanitate membrorum. Qui enim majorem circa subjectos sollicitudinem gerit, aut a quo magis est nutanti, fidei stabilitas exspectanda, quam ab ejus sedis præside, cujus primus a Christo rector audivit: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi)? Arbitror vestram beatitudinem non latere quantis in Constantinopolitana urbe Ecclesia laboret insidiis, et ad morem veteris morbi in saniem vulnus iterum quærat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. Unde cum quorumdam fratrum animus de codice Fausti cujusdam natione* Galli** Reginae civitatis episcopi, qui de diversis rebus et frequentius de gratia Dei diserte visus est disputare, in scandalum moveretur, aliis (ut se habent humana studia) in contrarium remittentibus, me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. Dixi quidem ea quae a tractaloribus pro captu proprii ingenii disputantur, non ut canonica recipi, aut ad synodalium vicem pro lege servari; sed habere nos certa scilicet, quæ veteri lege vel nova conscripta, et generalibus Patrum sunt decreta judiciis ad fundamentum fidei, ac religionis integram firmitatem; haec autem, quae antistites diversi conscripserunt, pro qualitate sui sine praejudic. io fidei solere censeri. Sed cum haec (quantum in eorum frequenti postulatione persensimus) magis eis excusatio videretur: vel pro eorum prece, vel pro obsequii occasione reddendi apostolatui vestro, per Justinum diaconum meum præsumpsi apices parvitatis mese ingerere; quibus principaliter orationum vestrarum munimen exposcens, quæso ut consulentes quid de præfati auctoris dictis videatur, auctoritate apostolicae responsionis agnoscant: maxime quod filii quoque vestri magistri militum Vitalianus et Justinianus præcipue super hac re rescripto beatitudinis vestræ similiter informari desiderant. codicem quoque tractandum (tractatuum) antehac direxisse memini, continentem beati Pauli apostoli epistolarum explanationes; pro quo rescripto gratulari non merui. Unde simili prece deposco ut praerogativam benedictionis vestrae competenti responsione merear adipisci. Accepta xv calendas Augusti, Rustico viro clarissimo consule.