Latin
Letter 21
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 21.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano cum synodo. Optaremus, dilectissimi fratres, ab omnibus vos molestiarum fluctibus alienos, vitam sub tranquillitatis serenitate transigere, et Deo nostro, remota mundanarum tempestatum mentis perturbatione. . . . . moverunt: quia quæ fieri nolumus, necesse est, ut facta doleamus. Sed abundat mundus incommodis et tentationibns: sæculum istud, in quo peregrinamur, expositum est passim, veluti magna moles, ventorum procellis. Ita iidelium mentes diabolicis pulsantur insidiis, et, sicut dictum est, qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patiuntur (II Tim. III). Sed consolatur spes a justo retributore promissa: quia beatus est qui|non fuerit scandalizatus in Domino (Matth. XI). Non dejiciant milites Dei impetus fragiles et caduci. Qui assistit strenuis, non delectatur ignavis. Facile contemnuntur ista quæ transeunt, si illa quas sunt mansura cogitentur. Amplectenda est probationis occasio: quia licet sint dura onera laborum, præmia tamen majora virtutum. Quemadmodum par erit ei remuneratio, qui se imparem monstrat examini?