Latin
Letter 21
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 21.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non simus segnes ad fortia, si pervenire cupimus ad promissa. Quis super hoc exspectet vocem hominis, cum quotidie nobis insonet sententia veritatis: Beati qui passiones patiunturpropter justitiam (Matth. v)? Sed ne me, fratres carissimi, (licet apud tideles magna sint) spiritualia tantum vestræ exhibere credatis confirmationis solatia; providendis enim pro vestra tribulatione remediis, quantum in homine esse potuit, non quievit. Nam per legatos ad Orientis principem destinatos, et Thessalonicensem episcopum, ut ab infestatione vestra cessaret, admonui; et prorogatis paginis, ut imperatori supplicaretur, adjunxi.