Latin
Letter 21
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 21.3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quantum ad præsentia sunt provisa: sed illa quæ ad spem futuram pertinent, hæc sunt potius mentibus intuenda. Sane hoc me fateor fuisse miratum, quod inter allegationes angustarum religiosae prudentiae vestrae hæc potuit cura subrepere, ut a me sub consolationis colore dirigendi ad ThessaJonicensem episcopum solidas litteras licentia posceretur. Egone hujus rei auctor existerem, quam si inscio me cognoscerem factam esse, culparem? Absit ista perversitas. Audite apostolicam vocem, sed personae meae convenienter aptandam. Si quæ destruxi hæc iterum reædifico, prævaricatorem me constituo (Gal. n). Nolite, obsecro, ad evitata vix redire contagia; nec pedes luto, quo tenebantur, avulsos, patiamini male rursus immergi. Sinite oblitterata esse transacta. Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro aptus est regno Dei (Luc. IX). Impediuntur a processu propositi itineris, qui reflexis oculis respiciunt quod relinquunt. Non amant ecclesiasticae disciplinae eos in quibus remanet memoria illa perfidise: totos ab errantibus oportet abscindi: quia in tantum detestabiles existimantur ad spreta redeuntes, ut B. apostolus Petrus (II Petro n) melius illis esse prædicaverit, ut non cognoscerent viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti in tradito sibi sancto mandato. In aperto est qua pertinacia traditae fidei debeat constantia custodiri, si tolerabilius est in errore persistere, quam coinquinationibus rursum, quas quis fugerit, implicari. Data pridie idus Aprilis, Agapito viro clarissimo consule.