Latin
ObJectum sibi crimen refellit
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 219
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctissimo ac beatissimo patri ac comministratori Hormisdæ Dorotheus in Domino salutem. Propositi nostri et orationis est summum studium, per omnia beatissime et ter beate Pater, et scribere frequenter ad vos sanctissimos, et mutua mereri colloquia: et nullo tempore exlorrem me ab hujusmodi laetitia esse condecet. Quoniam igitur manifeste cognovi quosdam sanctas aures vestras perturbare, et scio procul dubio vos in omnibus esse perfectos, et quia nihil sine judicio audire possitis, nec ulli penitus vestrum animum commodare, et ut non amplius per taciturnitatem largiri tempus videar illis qui nihil quidem a nobis læsi sunt, sed sine causa et superflue adversus nos armati sunt: Deo tamen et vestræ satisfacio sanctitati, quia pro Joanne viro reverendissimo episcopo, qui paulo ante a vestra venerabili corona directus est, prædestinavi me periculis, et mortem sustinui, et meam pro ejus scio me objecisse animam: et hoc ostenditur gestis: et ex his, qui quanquam per meam absentiam acerrime videantur esse discussi. Et quid longo sermone opus est uti? cum vobis omnia Dominus Deus noster Jesus Christus patefacere et satisfacere possit; quia et quando cognovi vos ad apostolicæ sedis praesulatum advocari, commune gaudium totius mundi esse judicavi. Ab illo enim tempore, hoc ipsum scribens ad vos, quantum ad me, quidquid ad nonorem et satisfactionem vobis et apostolicEe sedi pertinet, nihil praetermisi, sed nec praetermitto. Paulo post atem scietis per venerabiles, annuente Domino Jesu Christo, quia hæc ab exordio mihi sunt excogitata, et quando Dominus Deus tempus dedit ad effectum hæc sunt perducta. Omnem cum vestra sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus.